Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/20

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
19
VIRGĪNIA

Virgīnia. Hic homō mē servam suam esse adfīrmat. Dēfende mē, Icilī cārissime!

Icilius. Tū, homō, quidnam āis? Virgīnia hæc est, Virgīni fīlia, quæ mihi spōnsa est.

Cīvēs. Ita, Iciliō spōnsa est.

Mārcus. Tacēte cīvēs, ut ego loquar. Puella, enim, quam ante oculōs vidētis, meae domī, meae ancillae fīlia, nāta est. Serva mea ōlim erat, sed ante hōs trēs annōs, dīrepta est mihi. Virgīnius deinde eam ēmit, quī nunc suam fīliam eam esse simulat.

Icilius. Mentītur homō! Falsa dīcit. Nōlīte eī crēdere.

Cīvēs. Falsa dīcis. Tibi nōn crēdimus.

(Mārcus Virgīniam capere iterum cōnātur.)

Virgīnia. Hei mihi! Quid faciam? Dēfendite mē, cīvēs.

Icilius. Hercle! Haec nōn ferenda sunt! Audīte mē, cīvēs. Nimis diū superbiam patriciōrum nōs plēbēī tulimus. Iam resistendum est, iam agendum est. Sīn minus, nōs ipsī, et uxōrēs, et parvulī nostrī, semper servī erimus. Fortēs este, et Claudium hanc puellam capere prohibēte. Ille enim, ut crēdō, Mārcum hoc facere iussit.

Cīvēs. Ita vērō, virī erimus; decemvirīs resistēmus.

(Appius et līctōrēs intrant.)