Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/36

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

ōrāmus ut prīstinus ōrnātus nōbīs reddātur. Illud quoque animadvertendum: mulierēs eīs prīvantur quae virīs puerīs-que permīttuntur. Virī enim purpurā, ūtuntur, praetextāti in magistrātibus, in sacerdōtiīs; līberī nostrī praetextātīs purpurā togīs ūtuntur; etiam equī speciōsius instrātī sunt quam uxōrēs vestītae. Immō vērō, sociōrum Latīnī nōminis uxōribus vidēmus ea concēssa ōrnāmenta quae nōbīs sunt adempta: illae vehuntur per urbem, nōs pedibus sequimur. Haec nōn ferenda sunt, neque ā nōbīs diūtius ferentur. Prōmītte, igitur, fore ut lēx Oppia quam prīmum abrogētur.”

Ēdepol! Quis iūris cōnsultus haec scrīpsit?

Dāvus. Vīs-ne mulieribus illīs respondeam? Metuō nē totam noctem tē manēre cōnstituerint.

Catō. Imperā eīs ut statim discēdant; nam prius lupī āgnōs fugient quam ego fēminīs cēdam. (Exit Dāvus.) Dī immortālēs! Ubinam gentium sumus? Quam rempūblicam habēmus, sī domī meae ā mulieribus cōnsul ego obsideor? (Dāvus redit.)

Dāvus. Abscēssērunt, ut iussistī, sed vereor nē quās insidiās parent; minimē amīcē dē tē locūtae sunt.

Catō, Nīl timeō. Sed nox adest, et lucernīs parcere soleō: eāmus igitur dormītum.

[Exeunt.