Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/51

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
IMBER IMPENDET.
(In parvá casá mulier rústica ante focum stat; duæ filiæ lánam faciunt.)
Fília príma. Quid agis, máter?
Máter. Calidam aquam patrí tuó paró; fessus enim ex agrís redíbit, et frígidus.
Fília altera. Ventum-ne surgentem audís? Metuó né imber impendeat.
Fília I. Ecce lucernam! Ut oleum in téstá scintillat!
Fília II. Vidés-ne etiam fungós putrós quí in eá concréscunt? Haud dubium est quín hiems adpetat.
Máter. Nunquam imber nóbís imprúdentibus obstat. Superióre nocte enim lúna, cum orírétur, obscúra erat; inde intellegá máximum imbrem terrá marí-que parárí.
Fília I. Ecquid cógnóscere licet sí lúna rubro colóre suffúsa est?