uæ vidi, quæ audivi, quæ me undique circumstant et conspectus vester iucundissimus, Venerabiles Fratres, et disertus iste vester omnium interpres et Orator, et frequens hic gratissimusque omnium huiusce Civitatis ordinum conventus, et magnificentissimi huius templi apparatus, hæc omnia in me exsuscitant grati animi motus quos dignis exequare verbis quomodo potero? Quid pro iis quæ audivi quo primum patuit ingressus in hanc Aquensem Diœcesim optabilius et iucundius novo animarum Pastori obvenire poterat? Immortales proinde sint gratiarum actiones Regi sæculorum Pastorum Principi et plurimas grates pariter Vobis, Venerabiles Fratres Filiique dilectissimi. Attamen inter tot et tam miras vestræ in me voluntatis significationes in hac solemni die infirmitatis meæ conscius, iisque me dotibus destitutum cognoscens quas egregius Orator tanta ubertate dicendi mihi tribuendas esse existimavit, hoc exclamare cogor: foris gaudium intus vero timor; exaltatus, humiliatus sum et conturbatus! Ubi enim virtus par tanto huic muneri? Ubi fortitudo, ubi prudentia, ubi scientia? Ubi ingenium in perarduis huius ministerii partibus exequendis