Jump to content

Pagina:Omaggio del Capitolo e del Seminario di Acqui a Giuseppe Marello.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
22

precipue ærumnosis hisce quibus versamur temporibus? A gubernanda parva domo, cui vix sufficiebam, ad Episcopale fastigium evectus! Foris igitur gaudium; intus timor. Dies enim adveniet qua redditurus rationem pro animabus mihi concreditis ad tribunal Supremi Iudicis vocabor, quidque egerim, quoque modo earum saluti consuluerim iusto iudicio requiretur. Utinam quæ tu mihi, Orator egregie, auspicatus es omnimode adimplere valeam, ne unquam de tuis laudibus vel tibi dolendum vel mihi sit erubescendum. Profecto quantum in me erit omnia libentissime impendam, quin imo superimpendar ipse pro grege mihi credito; hoc in animo fixum destinatumque habeo. Qui tribuit mihi velle, det etiam in tempore perficere; ipse qui dat omnibus affluenter.

Interim Vos Venerabiles Fratres, oh dulce fratris nomen! sinite ut ex abundantia cordis iterum hoc nomine compellar, auxiliarias et continuas mihi in Episcopali munere manus præbete. Et tu, qui es Pastor æternus animarum nostrarum, Domine Jesu, da quod iubes et iube quod vis ut, gratia tua quæ tibi sunt placita semper facientes, cum apparueris immarcescibilem gloriæ coronam percipiamus.