Jump to content

Pagina:Opus majus (IA b24975655 0001).pdf/304

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

106 OPERIS MAJORIS PARS QUARTA.

ad sensum manifestentur: propter quod non potest. csse dubitatio in ea. Sed in aliis scientiis excluso mathematicae beneficio, tot sunt dubitationcs, tot opiniones, tot errores a parte hominis, ut non possint explicari, ut manifestum est, quoniam demonstratio per causum propriam et necessariam non est in cis ex propria potestate, co quod in naturalibus propter generationem et corruptionem propriarum causarum, sicut effectuum, non est necessitas. In metaphysicis non potest fieri demonstratio nisi per effectum. Quoniam inveniuntur spiritualia per corporales effcetus et creator per creaturam, sicut patet in illa scientia. In moralibus non possunt esse ex propriis demonstrationes, ut Aristoteles docet. Et similiter nec in logicalibus nec grammaticalibus, ut planum est, possunt esse demonstrationes potissimac propter debilitatem materiac de qua sunt illac scientine. Et ideo in sola mathematica sunt demonstrationes potissimae per causam necessariam. Et ideo solum ibi potest homo ex potestate illius scientiae devenire ad veritatem. Similiter in aliis scientiis sunt dubitationes, ct opiniones, et contrarietates a parte nostra, ut vix concordetur in una vilissima quaestione, nec in uno sophismate ; non cnim sunt in cis ex sua proprietate experientiae figurationum et numerationum, per quas omnia certificari debent. Et idco in sola mathematica est certitudo sine dubitatione.

Quare patet quod si in aliis scientiis debemus venire în certitudinem sine dubitatione et ad vcritatem sine errore, oportet ut fundamenta cognitionis in mathematica ponamus; quatenus per eam dispositi possumus pertingere ad certitu- dinem aliarum scientiarum, et ad veritatem per exclusionem ctroris. Et haec ratio potest per simile magis manifestari, et principale etiam propositum nonum Euclidis. Sicut enim cognitio conclusionis se habet ad cognitionem praemissarum, ut si sit in eis error et dubitatio, non possit veritas haberi per eas de conclusione, nec certitudo. quia dubium non certificatur per dubium, nec verum per falsum probatur, licet possit syllogizari ex falsis, syllogismo inferente non probante; sic est de scientiîs totalibus, quod illac in quibus sunt dubitationes vehementes et multiplices, atque opiniones et errores, dico saltem a parte nostra, oportet quod hujusmodi dubitationes et