MATIIEMATICAE IN PHYSICIS UTILIT:
107
falsitates evacuentur per aliquam scientiam nobis certam, et in qua nec dubitamus nec erramus. Cum enim conclusiones et principia propria eis'sint partes totalium scientiarum, sicut pars se habet ad partem, ut conclusio ad pracmissas, sic scientia ad scientiam, ut scilicet scientia, quae est plena dubitationibus et opinionibus respersa atque obscuritatibus, non valeat certificari, nec manifestari, nec verificari, nisi per aliam scientiam notam et verificatam, et nobis certam et planam, sicut est de conclusione per pracmissas. Sed sola mathematica, ut prius habitum est, manet nobis certa et verificata in fine certitudinis et verificationis. Quapropter per hanc oportet omnes alias scientias sciri et certificari.
Et quoniam jam per proprietatem istius scientiac ostensum cst, quod mathematica est prior aliis, et eis utilis et necessaria nunc ostenditur hoc per rationes sumptas a parte sui subjecti. Et primo sic, quia nobis est via nata a sensu ad intellectum, quoniam deficiente sensu deficit scientia quae est secundum lead aio illum sensum!, ut diciturprimo Posteriorum, quoniam secundum quod proficit sensus, proficit humanus intellectus. Sed quan- titas est maxime sensibilis, quia est sensibile commune, et ab aliis sensibus sentitur, et nihil potest sentiri sine quantitate quapropter maxime potest intellectus proficere circa quanti- tatem. Sccundo, quia ipse actus intelligendi secundum sc ipsum non perficitur sine quantitate continua, quia dicit Aristoteles in libro de Memoria” et Reminiscentia quod omnis intellectus noster est cum continuo et tempore. Unde quanta et corpora intelligimus intuilu intelleclus, quia species eorum apud intellectum sunt. Incorporcorum autem species non sic recipiuntur intellectu nostro; aut si fiant in co, secundum quod Avicenna dicit tertio Metaphysicorum, non tamen hoc percipimus propter occupationem fortiorem intellectus nostri circa corpora et quanta. Et ideo per viam argumentationis et admirationis corpordium et quantorum investigamus rerum incorporalium notitiam, sicut Aristoteles facit in libro
1 davepùv Bè al Bri di ts afo0yors inMbAorer dvd) nai èorijuir rirà Underci- miva. Auulyi, Post. i, 18,
2 Ole bdexera vodiv oldè» dev rod curexodb, od ven xpirov rà ui) & xpiy Svra.. De Memoria, cap. 1.
Consideration of the subject-matter of mathematies lends us to the same conclusion,
�