Pagina:Opus majus (IA b24975655 0001).pdf/307

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MATHEMATICAE IN PIIYSICIS UTILITAS. 109

DISTINCTIO SECUNDA.

In qua ostenditur, quod res hujus mundi requirunt mathe- maticam, habcns capitula tria.

CAPITULUM I

In primo docctur in universali quod coelestia et inferiora requirunt mathematicam.

Quod de scientiis jam ostasum est, potest de rebus mani- festari. Nam impossibile est res hujus inundi scirî, nisi sciatur mathematica. De coclestibus cnim certum est omnibus, quia duae scientine magnac mathematicae sunt de cis, scilicet astrologia speculativa, et astrologia practica. Prima specu- latur quantitates omnium quac sunt in coclestibus, ct omnia

quae ad quantitatem reducuntur, tam discretam quam con- tinuam quantitatem. Nam numerum coclorum et stellarum, quarum quantitas potest per instrumenta comprehendi, certi-

ficat, et figuras omnium, et magnitudines ct altitudines a

terra ac spissitudines et numerum ac magnitudinem ac parvi- tatem, ortum ct occasum signorum stellarum, ct motum tam coelorum quam stellarum, ct quantitates et varietates eclip-

sium. Item descendit ad quantitatem et figuram habitabilis,

ct omnium partium cjus magnarum, quae vocantur climata,

et ostendit diversitatem horizontium ct dierum ac noctium secundum singula climata. Haec ergo determinantur hic, ct

multa cis annexa. Practica vero descendit ad hoc, ut ad omnem horam sciamus loca planetarum et stellarum, ct aspectus ct compositiones carum et omnia quae in coelestibus renovantur, atque descendit ad ea quae fiunt in aerc, cujus-

modi sunt cometae, et irides, et caetera ibi renovata, ut sciamus loca corum, ct altitudines, et magnitudines, et figuras,

et multa quae oportet considerare in his. Ft haec omnia

fiunt per instrumenta ad haec idonea, et per tabulas, et per canoncs, il est, regulas ad hace certificanda inventas, quatenus

In the science of the need of mathemathics is obvious.