in which wise men of all ages concur.
108 OPERIS MAJORIS PARS QUARTA.
undecimo Metaphysicorum. Quapropter proficiet maxime intellectus circa ipsam quantitatem, co quod quanta ct corpora in quantum hujusmodi appropriantur intellectui humano secundum statum communem intelligendi. Untumquodque est propter quod ct illud magis.
Ad omnem autem confirmationem potest ratio ultima sumi ex experientia sapientum; nam omnes sapientes antiqui laborarunt in mathematica, ut omnia scirent, sicut nos vidimus de aliquibus nostri temporis, et audivimus de aliis, qui per mathematicam, quam bene sciverunt, omnem scientiam cog- noverunt. Inventi enim sunt viri famosissimi, ut Episcopus Robertus Lincolniensis, et Frater Adam de Marisco, et multi alii, qui per potestatem mathematicae sciverunt causas omnium explicare, et tam humana quam divina sufficienter exponer Ilujus autem rei certitudo patet in scriptis illorum virorum, ut de impressionibus, sicut de iride et de cometis, et de generatione caloris, et locorum mundi investigatione, et de coelestibus et aliis, quibus tam theologia quam philosophia utitur. Quapropter manifestum est quod mathematica est ommino necessaria et utilis aliis scientiis.
Hae rationes sunt universales, sed in particulari contingit hoc ostendi descendendo ad omnes partes philosophiae, quo- modo per applicatiunem mathematicae sciuntur omnia. Et hoc nihil aliud est, quam ostendere scientias alias non debere sciri per argumenta dialectica et sophistica quae introducuntur communiter, sed per demonstrationes mathematicas descen- dentes in veritates et opera aliarum scicntiarum ct regulantes cas, sine quibus nec possunt intelligi, nec maniîestari, nec doceri, nec disci. Si quis vero in particulari descenderet applicando mathematicae potestatem ad singulas scientias, viderit quod nihil in eis posset sciri magnificum sine mathe- matica. Sed hoc nihil aliud esset, nisi constituere tractatus certos de omnibus scientiis, et per vias mathematicae verificare omnia quae scientiis caeteris sunt necessaria. Sed hoc non est praesentis speculationis.
�