590SY. at tu pol tibi ĭstas posthac comprimito manus!—
censen vero? quid ĭllum porro credas facturum, Chreme,
nisi eum, quantum tibi opi’ di dant, servas castigas mones?
CH. ego ĭstuc curabo. SY. atqui nunc, ere, tibi ĭstic adservandus est.
CH. fiet. SY. si sapias; nam mihi iam minu’ minusque obtemperat.
595CH. quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre, aut
repperisti tibi quod placeat an non[dum etiam]? SY. de fallacia
dicis? est: inveni nuper quandam. CH. frugi es. cedo quid est?
SY. dicam, verum ut aliud ex alio incidit. CH. quidnam, Syre?
SY. pessuma haec est meretrix. CH. ita videtur. SY. immo si scias.
600vah vidĕ quod ĭnceptet facinu’. fu͡it quaedam anu’ Corinthia
hic: huic drachumarum haec argenti mille dederat mutuom.
CH. quid tum? SY. ea mortuast: reliquit filiam adulescentulam.
ea relicta huic arraboni est prŏ ĭllo argento. CH. intellego.
SY. hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.
605CH. quid tum? SY. Cliniam orat sibi uti [ĭd] nunc det: illam illi tamen
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/100
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
III. iii
P. TERENTI AFRI