Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/99

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. iii
HEAVTON TIMORVMENOS

 575 apud quem expromere omniā mea ŏcculta, Clitipho, audeam.
 apud alium prohibet dignitas; apud alium ipsi(u)s facti pudet,
 nĕ ineptu’, ne protervo’ videar: quod ĭllum facere credito.
 sed nostrum est intellegere utquomque atque ubiquomque opu’ sit obsequi.
SY. quid ĭstic narrat! CL. perii. SY. Clitipho, haec ego praecipio tibi?
 580homini’ frugi et temperanti’ functu’s officium? CL. tacĕ sodes.
SY. recte sane. CL. Syre, pudet me. SY. credo: neque id iniuria; quin
mihi molestumst. CL. perdis hercle. SY. verum dico quod videtur.
CL. nonne accedam ad ĭllos? CH. eho quaesō, una accedundi viast?
SY. actumst: hic priu’ se indicarit quăm ego argentum effecero.

 585Chreme, vin tu homini stulto mi auscultare? CH. quid faciam? SY. iube hunc
abire hinc aliquo. CL. quŏ ego hinc abeam? SY. quo lubet: dă ĭllis locum:
abĭ de͡ambulatum. CL. de͡ambulatum? quo? SY. vah quasi desit locus.
abĭ sane istac, istorsum, quovis. CH. recte dicit, censeo.

CL. di te eradicent, Syre, qui me hinc †extrudis†!