SO. abĭ nunciam intro atque illa si iam laverit mihi nuntia.
hic ego virum interea opperibor. SY. te volt: videas quid velit.
620nescioquid tristis est: non temerest: timeo quid sit. CH. quid siet?
nĕ ĭsta hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.
SO. ehĕm mi vir. CH. ehĕm mea uxor. SO. te ipsum quaero. CH. loquere quid velis.
SO. primum hoc te oro, nequid credas me advorsum edictum tuom
facere esse ausam. CH. vin me istuc tibi, ĕtsi incredibilest, credere?
625credo. SY. nescioquid peccati portat haec purgatio.
SO. meministin me ess(e) gravidam et mihi te maxumo opere edicere,
si puellam parerem, nolle tolli? CH. sciŏ quid feceris:
sustulisti. SY. sic est factum: dom(i)na ego, eru’ damno auctus est.
SO. minime; sed erat hic Corinthia anus haud inpura: e͡i dedi
630exponendam. CH. o Iuppiter, tantam esse in animo inscitiam!
SO. perii: quid ego feci? CH. rogitas? SO. si peccavi, mi Chreme,
insciens feci. CH. id equidem ego, si tu neges, certo scio,
te inscientem atque inprudentem dicere ac facere omnia:
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/102
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
IV. i
P. TERENTI AFRI