tot peccata in hac re ostendi’. nam iam primum, si meum
635imperium exsequi voluisses, interemptam oportuit,
non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.
at id omitto: misericordia, animu’ maternus: sino.
quam bene vero abs te prospectumst quod voluisti cogita:
nempe anui illi prodita abs te filiast planissume,
640per te vel uti quaestum faceret vel uti veniret palam.
credo, id cogitasti: “quidvis satis est dum vivat modo.”
quid cŭm ĭllis agas qui neque ius neque bonum atque aequom sciunt,
meliu’ peiu’, prosit obsit, nil vident nisi quod lubet?
SO. mi Chreme, peccavi, fateor: vincor. nunc hoc te obsecro,
645quanto tuos est animu’ natu gravior, ignoscentior,
ut meaĕ stultitiae in iustitia tuă sit aliquid praesidi.
CH. scilicet equidem istuc factum ignoscam; verum, Sostrata,
male docet te mea facilitas multa. sed ĭstuc quidquid est
quă hŏc occeptumst causa loquere. SO. ut stultae et misere omnes sumus
650religiosae, quom exponendam dŏ ĭlli, de digito anulum
detraho et eum dico ut una cum puella exponeret:
si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
CH. istuc recte: conservasti tĕ ătque illam. SO. is hic est anulus.
CH. unde habes? SO. quam Bacchi’ secum adduxit adulescentulam, SY. hem.
655CH. quid ĭlla narrat? SO. ea lavatum dum it, servandum mihi dedit.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/103
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
IV. i
HEAVTON TIMORVMENOS