Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/108

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. iii
P. TERENTI AFRI

CL. age age, transducatur Bacchis. SY. optume ipsa exit foras.

 iv Bacchis Clinia Syrvs Dromo Phrygia

BA. Sati’ pol proterve me Syri promissa huc induxerunt,
decem minas quas mihi darē pollicitust. quodsi nunc me
 725deceperit saepe obsecrans me ut veniam, frustra veniet;
aut quom venturam dixero et constituero, quom is certe
renuntiarit, Clitipho quom in spe pendebit animi,
decipiam ac non veniam, Syrus mihi tergo poenas pendet.
CL. sati’ scite promittit tibi. SY. atqui tu hanc iocari credis?
 730faciet nisi caveo. BA. dormiunt: ego pol ĭstos commovebo.
mea Phrygia, audisti modo ĭste homo quam villam demonstravit
Charini? PH. audivi. BA. proxumam esse huic fundo ad dextram? PH. memini.
BA. curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat:
SY. quid ĭnceptat? BA. dic me hic oppido esse invitam atque adservari,
 735verum aliquo pacto verba me his daturam esse et venturam.
SY. perii hercle. Bacchi’, manĕ, mane: quo mittis istanc quaeso?
iubĕ maneat. BA. i. SY. quin est paratum argentum. BA. quin ego maneo.
SY. atqui iam dabitur. BA. ut lubet. nŭm ego insto? SY. at scin quid sodes?