Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/109

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. iv
HEAVTON TIMORVMENOS

BA. quid? SY. transeundumst nunc tibī ad Menedemum et tua pompa
 740e͡o transducendast. BA. quam rem agis, scelus? SY. egon? argentum cudo
quod tibi dem. BA. dignam me putas quam inludas? SY. non est temere.
 
BA. etiamne tecum hic res mihist? SY. minime: tuom tibi reddo.
BA. eatur. SY. sequere hac. heus, Dromo. DR. quis me volt? SY. Syru’. DR. quid est re͡i?
SY. ancillas omnis Bacchidis tra‹ns›duce huc ad vos propere.
 745DR. quăm ŏb rem? SY. ne quaeras: ecferant quae secum huc attulerunt.
sperabit sumptum sibi senex levatum esse harunc abitu:
nĕ ĭlle haud scit hoc paullum lucri quantum ei damnum adportet.
tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies. DR. mutum dices.

 v Chremes Syrvs

CH. Ita me dĭ amabunt ut nunc Menedemi vicem
 750miseret me tantum devenisse ad eum mali.
illancin mulierem alere cum illa familia!
etsi scio, hosce aliquot dies non sentiet,
ita magno desiderio fuit e͡i filius;
verum ubi videbit tantos sibi sumptus domi
 755cotidianos fieri nec fieri modum,
optabit rursum ut abeat ab se filius.
Syrum optume eccum. SY. cesso hunc adoriri? CH. Syre. SY. hem.