Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/111

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. v
HEAVTON TIMORVMENOS

non ego dicebam in perpetuom ut ĭllam illi dares,
verum ut simulares. CH. non meast simulatio;
ita tŭ ĭstaec tua misceto ne mĕ ădmisceas.
egŏn quoi daturu’ non sum, ut e͡i despondeam?
 785SY. credebam. CH. minime. SY. scite poterat fieri;
et ego hoc, quia dudum tu tanto opere iusseras,
e͡o coepi. CH. credo. SY. ceterum equidem istuc, Chreme,
aequi bonique facio. CH. atqui quam maxume
volŏ te dare operam ut fiat, verum alia via.
 790SY. fiat, quaeratur aliquid. sed ĭllud quod tibi
dixi de argento quod ĭsta debet Bacchidi,
id nunc reddendumst illi: neque tu scilicet
illuc confugies: “quid mea? num mihi datumst?
num iussi? nŭm ĭlla oppignerare filiam
 795meam mĕ ĭnvito potuit?” verum illuc, Chreme,
dicunt: “ius summum saepe summast malitia.”
CH. haud faciam. SY. immo aliis si licet, tibi non licet:
omnes te in lauta et bene acta parte putant.†
CH. quin egomet iam ad eam deferam. SY. immo filium
 800iubĕ potiu’. CH. quăm ŏb rem? SY. quia enim in eum suspiciost
translata amori’. CH. quid tum? SY. quia videbitur
mage veri simile id esse, quŏm hic illi dabit;
et simŭl conficiam facilius ego quod volo.
ipse adeo adest: abi, ecfer argentum. CH. ecfero.