Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/110

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. v
P. TERENTI AFRI

CH. quid ĕst? SY. te mihi ipsum iamdudum optabam dari.
CH. videre egisse iam nescioquid cum sene.
 760SY. dĕ ĭllo quod dudum? dictum [ac] factum reddidi.
CH. bonan fide? SY. bona hercle. CH. non possum pati
quin tibi caput demulceam; accede huc, Syre:
faciam boni tibi aliquid prŏ ĭsta re ac lubens.
SY. at si scias quam scite in mentem venerit.
 765CH. vah gloriare evenisse ex sententia?
SY. non hercle vero: verum dico. CH. dic quid est?
SY. tu͡i Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
Menedemo dixit Clinia, et ea gratia
secum adduxisse ne tu id persentisceres.
 770CH. probe. SY. dic sodes. CH. nimium, inquam. SY. immo si scias.
sed porro ausculta quod superest fallaciae:
sese ipse dicit tu͡am vidisse filiam;
ei(u)s sibi conplacitam formam, postquam aspexerit;
hanc cupere uxorem. CH. modone quae inventast? SY. eam:
 775et quidĕm iubebit posci. CH. quăm ŏb rem istuc, Syre?
nam prorsum nil intellego. SY. vah tardus es.
CH. fortasse. SY. argentum dabitur ei ad nuptias,
aurum atque vestem qui . . tenesne? CH. comparet?
SY. id ipsum. CH. at ego ĭlli neque do neque despondeo.
 780SY. non? quăm ŏb rem? CH. quăm ŏb rem? me rogas? homini . . ? SY. ut lubet.