Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/113

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. vi
HEAVTON TIMORVMENOS

qua causa id fiat; obsecundato in loco;
quod imperabit facito; loquitor paucula.

 vii Chremes Clitipho Syrvs

CH. Vbi Clitipho hic est? SY.“eccum me” inque. CL. eccum hic tibi.
 830CH. quid re͡i esset dixti[n] huic? SY. dixi pleraque omnia.
CH. cape hoc argentum ac defer. SY. i: quid stas, lapis?
quin accipis? CL. cedo sane. SY. sequere hac me ocius.
tu hic nos dum eximus interea opperibere;
nam nil est illic quod moremur diutius.—
 835CH. minas quidem iam decem habet a me filia,
quas hortamentis esse nunc duco datas;
hasce ornamentis consequentur alterae;
porro haec talenta dotis adposcunt duo.
quam multa iniusta ac prava fiunt moribus!
 840mihi nunc relictis rebus inveniundus est
aliquis, labore inventa mea quoi dem bona.

 viii Menedemvs Chremes

ME. Multo omnium nunc me fortunatissimum
factum puto esse quom te, gnate, intellego
resipisse. CH. ut errat! ME. te ipsum quaerebam, Chreme: