Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/114

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. viii
P. TERENTI AFRI

 845serva, quod in te est, filium, me ac familiam.
CH. cedo quid vis faciam? ME. invenisti hodie filiam.
CH. quid tum? ME. hanc uxorem sibi dari volt Clinia.
CH. quaeso quid tŭ homini’s? ME. quid ĕst? CH. iamne oblitus es
inter nos quid sit dictum de fallacia,
 850ut ea via abs te argentum auferretur? ME. scio.
CH. ea res nunc agitur ipsa. ME. quid narras, Chreme?
 851ªerravi? actast res? quanta de spe decidi!
immo haec quidem quae apud me est Clitiphonis est
amica: ita aiunt. CH. et tu credis omnia.
et ĭllum aiunt velle uxorem ut, quom desponderis,
 855des qui aurum ac vestem atque alia quae opu’ sunt comparet.
ME. id est profecto: id amicae dabitur. CH. scilicet
daturum. ME.[v]ah frustra sum igitur gavisus miser.
quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
 860ne sentiat me sensisse atque aegre ferat?
CH. aegre? nimium illi, Menedeme, indulges. ME. sine:
inceptumst: perfice hoc mi perpetuo, Chreme.
CH. dic convenisse, egisse te de nuptiis.
ME. dicam. quid deinde? CH. me facturum esse omnia,
 865generum placere; postremo etiam, si voles,
desponsam quoque ĕsse dicito. ME. ĕm ĭstuc volueram.
CH. tanto ocius te ut poscat et tu, id quod cupis,
quam ocissime ut des. ME. cupio. CH. ne tu propediem,