CH. quid postquam hoc est factum? ME. dictum factum huc abiit Clitipho.
905CH. solu’? ME. solu’. CH. timeo. ME. Bacchi’ consecutast ilico.
CH. sola? ME. sola. CH. perii. ME. ubi abiere intro, operuere ostium. CH. hem
Clinia haec fieri videbat? ME. quidni? mecum una simul.
CH. fili est amica Bacchi’: Menedeme, occidi.
ME. quăm ŏb rem? CH. decem dierum vix mi est familia.
910ME. quid ĭstuc times quod ĭlle operam amico dat suo?
CH. immo quod amicae. ME. si dat. CH. an dubium id tibist?
quemquamne animo tam com[mun]i esse aut leni putas
qui se vidente amicam patiatur suam . . ? ME. ah
quidni? quo verba facilius dentur mihi.
915CH. derides merito. mihi nunc ego suscenseo:
quot res dedere ubi possem persentiscere,
ni essem lapis! quae vidi! vae misero mihi!
at nĕ ĭllud haud inultum, si vivo, ferent!
nam iam . . ME. non tu te cohibes? non te respicis?
920non tibi ego exempli sati’ sum? CH. prae iracundia,
Menedeme, non sum apud me. ME. tene istuc loqui!
nonne id flagitiumst te aliis consilium dare,
forĭs sapere, tibi non posse te auxiliarier?
CH. quid faciam? ME. id quod me fecisse aiebas parum.
925fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat
tibi credere omnia, abs te petere et poscere,
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/117
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
V. i
HEAVTON TIMORVMENOS