calliditates. ME. itane? CH. voltu’ quoque hominum fingit scelus.
ME. gnatu’ quod se adsimulat laetum, id dicis? CH. id. ME. idem ĭstuc mihi
venit in mentem. CH. veterator. ME. mage, si mage noris, putes
890ita rem esse. CH.a͡in tu? ME. quin tu ausculta. CH. manĕ; hoc priu’ scire expeto,
quid perdideris. nam ubi desponsam nuntiasti filio,
continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet,
sponsae vestem aurum atque ancillas opus esse: argentum ut dares.
ME. non. CH. quid? non? ME. non inquam. CH. neque ĭpse gnatu’? ME. nil prorsum, Chreme.
895magis unum etiam instare ut hodie conficiantur nuptiae.
CH. mira narras. quid Syru’ meu’? ne is quidem quicquam? ME. nihil.
CH. quăm ŏb rem, nescio. ME. equidem miror, qui alia tam plane scias.
sed ĭlle tu͡om quoque Syrus idem mire finxit filium,
ut ne paullulum quidĕm subolat esse amicam hanc Cliniae.
900CH. quid agit? ME. mitto iam osculari atque amplexari: id nil puto.
CH. quid ĕst quod ampliu’ simuletur? ME. vah. CH. quid est? ME. audi modo.
est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
huc est intro latu’ lectu’, vestimentis stratus est.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/116
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
V. i
P. TERENTI AFRI