Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/121

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. ii
HEAVTON TIMORVMENOS

CL. inrides in re tanta neque me consilio quicquam adiuvas?
SY. immo et ibi nunc sum et usque id egi dudum dum loquitur pater;
et quantum ego intellegere possum . . CL. quid? SY. non aberit longius.
 985CL. quid id ergo? SY. sic est: non esse horum te arbitror. CL. quid ĭstuc, Syre?
satĭn sanus es? SY. ego dicam quod mi in mentemst: tu diiudica.
dŭm istis fu͡isti solu’, dum nulla alia delectatio
quae propior esset, tĕ ĭndulgebant, tibi dabant; nunc filia
postquamst inventa vera, inventast causa qui te expellerent.
 990CL. est veri simile. SY. an tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas?
CL. non arbitror. SY. nunc aliud specta: matres omnes filiis
in peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria
solĕnt esse: id non fit. CL. verum dici’. quid ĕrgo nunc faciam, Syre?
SY. suspicionem istanc ex illis quaere, rem profer palam.
 995si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito,
aut scibi’ quoiu’ [sis]. CL. recte suades: faciam.—SY. sat recte hoc mihi
in mentem venit; nam quam maxume huic visa haec suspicio
 997ªerĭt vera, quamque adulescens maxume quăm ĭn minima spe situs