Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/122

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. ii
P. TERENTI AFRI

erĭt, tam facillume patri’ pacem in leges conficiet suas.
etiam haud scio anne uxorem ducat: ac Syro nil gratiae!
 1000 quid hŏc autem? senĕx exit foras: ego fugio. adhuc quod factumst,
 miror non continuo adripi iusse: ad Menedemum hunc pergam.
 e͡um mihi precatorem paro: senĭ nostro fidĕ nil habeo.

 iii Sostrata Chremes

SO. Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali;
 idque adeo miror, quo modo
 1005tăm ineptum quicquam tibi venire in mentem, mi vir, potuerit.
CH. oh pergin mulier esse? nullamne ego rem umquam in vita mea
volui quin tu in ea re mi fueris advorsatrix, Sostrata!
at si rogem iam quid ĕst quod peccem aut quăm ŏb rem hoc facias, nescias;
in qua re nunc tam confidenter restas, stulta. SO. ego nescio?
 1010CH. ĭmmŏ scis, potius quam quidĕm redeat ad integrum eadem oratio. SO. oh
iniquos es qui me tacere de re tanta postules.