Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/125

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. v
HEAVTON TIMORVMENOS


 v Menedemvs Chremes Sostrata Clitipho

 1045ME. Enĭmvero Chreme‹s› nimi’ graviter cruciat adulescentulum
nimi’que inhumane: exeo ergo ut pacem conciliem. optume
ipsos video. CH. ehĕm, Menedeme, quor non accersi iubes
filiam et quod doti’ dixi firmas? SO. mi vir, te obsecro
ne facias. CL. pater, obsecro mi ignoscas. ME. da veniam, Chreme:
 1050sine te exorem. CH. egŏn mea bona ut dem Bacchidi dono sciens?
non faciam. ME. at ĭd nos non sinemu’. CL. si me vivom vis, pater,
ignosce. SO. age, Chreme mi. ME. age quaeso, ne tam offirma te, Chreme.
CH. quid ĭstic? video non licere ut coeperam hoc pertendere.
ME. facis ut te decet. CH.e͡a lege hoc adeo faciam, si facit
 1055quod ego hŭnc aequom censeo. CL. pater, omnia faciam: impera.
CH. uxorem ut ducas. CL. pater . . ! CH. nil audio. SO. ad me recipio:
faciet. CH. nil etiam audio ipsum. CL. perii! SO. an dubitas, Clitipho?
CH. immo utrum volt. SO. faciet omnia. ME. haec dum incipias, gravia sunt,
dumque ignores; ubi cognori’, facilia. CL. faciam, pater.