Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/124

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. iv
P. TERENTI AFRI

quod peto aut quod volŏ, parentes me͡os ut conmonstres mihi.
SO. obsecro, mi gnate, nĕ ĭstuc in animum inducas tuom
alienum esse te. CL. sum. SO. miseram me, hoccin quaesisti, obsecro?
 1030ita mihi atque huic sis superstes ut ĕx mĕ ătque ex hoc natus es;
et cavĕ posthac, si mĕ amas, umquam istuc verbum ex te audiam.
CH. at ego, si me metui’, mores cave ĭn te esse istos sentiam.
CL. quos? CH. si scire vis, ego dicam: gerro iners fraus helluo
ganeo’s damnosu’: crede, et nostrum te esse credito.
 1035CL. non sunt haec parenti’ dicta. CH. non, si ex capite sis meo
natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, e͡a causa magis
patiar, Clitipho, flagitiis tu͡is me infamem fieri.
SO. dĭ ĭstaec prohibeant! CH. deŏs nescio: ego, quod potero, sedulo.
quaeris id quod habes, parentes; quod abest non quaeris, patri
 1040quo modo obsequare et ŭt serves quod labore invenerit.
non mihi per fallacias adducere ante oculos . . pudet
dicere hac praesente verbum turpe; at te id nullo modo
facere puduit. CL. eheu quam nunc totu’ displiceo mihi,
quam pudet! neque quod principium incipiam ad placandum scio.