Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/135

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
EVNVCHVS

 150id amabo adiuta me, quo id fiat facilius:
sine ĭllum priores partis hosce aliquot dies
apud me habere. nil respondes? PH. pessuma,
egŏn quicquam cŭm ĭstis factis tibi respondeam?
PA. eu noster, laudo: tandem perdoluit: vir es.
 155PH. aut ego nescibam quorsum tu ires? “parvola
hinc est abrepta; eduxit mater pro sua;
sorŏr dictast; cupio abducere, ut reddam suis”:
nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique:
ego ĕxcludor, ille—recipitur. qua gratia?
 160nisi si illum plus amăs quam me et istam nunc times
quae advectast nĕ ĭllum talem praeripiat tibi.
TH. ego[n] ĭd timeo? PH. quid te ergo aliud sollicitat? cedo.
num solus ille dona dat? nŭm ubi meam
benignitatem sensisti in te claudier?
 165nonne ubi mi dixti cupere te ex Aethiopia
ancillulam, relictis rebus omnibus
quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,
quia solae utuntur îs reginae; repperi,
heri minas viginti pro ambobus dedi.
 170tamen contemptus abs te haec habui in memoria:
ob haec facta abs te spernor? TH. quid ĭstic, Phaedria?
quamquam illam cupio abducere atque hac re arbitror
id fieri posse maxume, verum tamen
potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.