Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/137

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
EVNVCHVS

et quidquid huiu’ feci causa virginis
feci; nam mĕ ĕiu’ fratrem spero propemodum
iam repperisse, adulescentem adeo nobilem;
 205et is hodie venturum ad me constituit domum.
concedam hinc intro atque exspectabo dum venit.

Actvs II

 iPhaedria Parmeno

PH. Fac, ita ŭt iussi, deducantur isti. PA. faciam. PH. at diligenter.
PA. fiet. PH. at mature. PA. fiet. PH. satine hoc mandatumst tibi? PA. ah
 rogitare, quasi difficile sit!
 210utinam tam aliquid invenire facile possis, Phaedria,
quam hoc peribit. PH. ego quoque una pereo, quod mist carius;
 nĕ ĭstuc tăm iniquo patiare animo. PA. minime: quĭ ĕffectum dabo.
 sed numquid aliud imperas?
PH. munu’ nostrum ornato verbis, quod poteris, et ĭstum aemulum,
 215 quod poteris, ab ea pellito.
PA. memini, tam etsi nullu’ moneas. PH. ego rus ibo atque ibi manebo.
PA. censeo. PH. sed heus tu. PA. quid vis? PH. censen posse me obfirmare et