Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/140

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. ii
P. TERENTI AFRI

 255GN. dum haec loquimur, interealoci ad macellum ubi advenimus,
concurrunt laeti mi obviam cuppedenarii omnes,
cetarii lanii coqui fartores piscatores,
quibus et re salva et perdita profueram et prosum saepe:
salutant, ad cenam vocant, adventum gratulantur.
 260ille ubi miser famelicus vidĕt mi esse tantum honorem et
tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare
ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi,
si potis est, tamquam philosophorum habĕnt disciplinae ex ipsis
vocabulā, parasiti ita ut Gnathonici vocentur.
 265PA. vidĕn otium et cibu’ quid facīt alienu’? GN. sed ego cesso
ad Thaidem hanc deducere et rogare ad cenam ut veniat?
sed Parmenonem ante ostium Thaini’ tristem video,
rivali’ servom: salva res[es]t. nimirum hic homines frigent.
nebulonem hunc certumst ludere. PA. hisce hoc munere arbitrantur
 270suăm Thaidem esse. GN. plurima salute Parmenonem
summum suom inpertit Gnatho. quid agitur? PA. statur. GN. video.
num quid nam hic quod nolis vides? PA. te. GN. credo; at numquid aliud?
PA. qui dum? GN. quia tristi’s. PA. nil quidem. GN. ne sis; sed quid videtur