hoc tibi mancupium? PA. non malum hercle. GN. uro hominem. PA. ut falsus animist!
275GN. quăm hŏc munu’ gratum Thaidi arbitrare esse? PA. hoc nunc dicis
eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudost.
GN. sex ego te totos, Parmeno, hos mensis quietum reddam
ne sursum de͡orsum cursites neve usque ad lucem vigiles.
ecquid beo te? PA. men? papae. GN. sic soleo amicos. PA. laudo.
280GN. detineo te: fortasse tu profectus alio fueras.
PA. nusquam. GN. tum tu igitur paullulum da mi operae: fac ut ădmittar
ad ĭllam. PA. age modo, i: nunc tibi patent fores hae quia ĭstam ducis.
GN. numquem evocari hinc vis foras? PA. sine biduom hoc praetereat:
qui mihi nunc uno digitulo forĕs aperis fortunatus,
285ne tŭ ĭstas faxo calcibus saepe insultabi’ frustra.
GN. etiamnunc tu hic stas, Parmeno? eho numnam hic relictu’s custos,
nequis forte internuntius clăm ă milite ad ĭstam curset?
PA. facete dictum: mira vero militi qui placeat?—
sed video erilem filium minorem huc advenire.
290miror quid ĕx Piraeo abierit; nam ibi custos publice est nunc.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/141
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
II. ii
EVNVCHVS