Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/143

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. iii
EVNVCHVS

 305 unde is? CH. egone? nescio hercle,
neque unde eam neque quorsum eām: ita prorsu’ sum oblitus mei.
PA. qui quaeso? CH. amo. PA. hem. CH. nunc, Parmenō, ostendes te qui vir sies.
scis te mihi saepe pollicitum esse “Chaerea, aliquid inveni
modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam”,
 310quom in cellulam ad te patri’ penum omnem congerebam clanculum.
PA. age, inepte. CH. hoc hercle factumst. fac sis nunc promissa adpareant,
sĭ adeo digna res[es]t ubi tu nervos intendas tuos.
haud simili’ virgost virginum nostrarum, quas matres student
demissis umeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient.
 315siquaest habitior paullo pugilem esse aiunt, deducunt cibum:
tam etsi bonast natura, reddunt curatura iunceas:
itaque ergo amantur. PA. quid tua istaec? CH. nova figura oris. PA. papae.
CH. colŏr veru’, corpu’ solidum et suci plenum. PA. anni? CH. anni? sedecim.