Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/144

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. iii
P. TERENTI AFRI

PA. flos ipsĕ. CH.‹ipsam› hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario
 320 fac tradas: meă nil refert dum potiar modo.
PA. quid? virgo quoiast? CH. nescio hercle. PA. undest? CH. tantundem. PA. ubi habitat?
CH. nĕ ĭd quidem. PA. ubi vidisti? CH. in via. PA. qua ratione eăm amisti?

CH. id equidem adveniens mecum stomachabar modo,
nec quemquam ego esse hominem arbitror quoi mage bonae
 325felicitates omnes advorsae sient.
quid hoc est sceleri’? perii. PA. quid factumst? CH. rogas?
patris cognatum atque aequalem Archidemidem
nostin? PA. quidnī? CH. is, dum hanc sequor, fit mi obviam.
PA. incommode hercle. CH. immo enĭmvero infeliciter;
 330nam incommoda alia sunt dicenda, Parmeno.
illum liquet mihi deierare his mensibus
sex septem prorsum non vidisse proxumis,
nisi nunc quom minime vellem minimeque opu’ fuit.
eho nonne hoc monstri similest? quid ais? PA. maxume.
 335CH. continuo occurrit ad me, quam longe quidem,
incurvo’ tremulu’ labiis demissis gemens:
“heus heus tibi dico, Chaerea” inquit. restiti.
“scin quid ego te volebam?” “dic.” “cras est mihi