Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/147

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. iii
EVNVCHVS

 375praeterea forma et aetas ipsast facile ut prŏ eŭnucho probes.
 CH. dixti pulchre: numquam vidi meliu’ consilium dari.
age eamus intro nunciam: orna me abduc duc quantum potest.
PA. quid agi’? iocabar equidem. CH. garris. PA. perii, quid ego egi miser!
quo trudi’? perculeris iam tu me. tibi equidem dico, mane.
 380CH. eamu’. PA. pergin? CH. certumst. PA. vidĕ ne nimium calidum hoc sit modo.
CH. non est profecto: sine. PA. at enim istaec in me cudetur faba. CH. ah.
PA. flagitium facimus. CH. an ĭd flagitiumst si in domum meretriciam
deducar et ĭllis crucibu’, quae nos nostramque adulescentiam
habĕnt despicatam et quae nos semper omnibus cruciant modis,
 385nunc referam gratiam atque eas itidem fallam, ut ab îs fallimur?
an potius haec patri aequomst fieri ut a me ludatur dolis?
quod qui rescierint, culpent; illud merito factum omnes putent.
PA. quid ĭstic? si certumst facere, facias; verum ne post conferas
culpam in me. CH. non faciam. PA. iubesne? CH. iubeam? cogo atque impero:
 390numquam defugiam auctoritatem. sequere. PA. di vortant bene!