Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/148

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. i
P. TERENTI AFRI


Actvs III

 iThraso Gnatho Parmeno

TH. Magnas vero agere gratias Thais mihi?
GN. ingentis. TH.a͡in tu, laetast? GN. non tăm ĭpso quidem
dono quăm ăbs te datum esse: id vero serio
triumphat. PA. hoc proviso ut, ubi tempus siet,
 395deducam. sed ĕccum militem. TH. est istuc datum
profecto ut grata mihi sint quae facio omnia.
GN. advorti hercle animum. TH. vel rex semper maxumas
mihi agebat quidquid feceram: aliis non item.
GN. labore alieno magno partam gloriam
 400verbis saepe in se transmovet quĭ habet salem;
quod ĭn test. TH. habes. GN. rex te ergo in oculis . . TH. scilicet.
GN. gestare. TH. vero: credere omnem exercitum,
consilia. GN. mirum. TH. tum sicubi eum satietas
hominum aut negoti siquando odium ceperat,
 405requiescere ubi volebat, quasi . . nostin? GN. scio:
quasi ubi ĭllam exspueret miseriam ex animo. TH. tenes.
tum me convivam solum abducebat sibi. GN. hui
regem elegantem narras. TH. immo sic homost:
perpaucorum hominŭm. GN. immo nullorum arbitror,