435quod eam me amare suspicatast? GN. nil minus.
immo auge mage suspicionem. TH. quor? GN. rogas?
scin, si quando illa mentionem Phaedriae
facit aut si laudat, te ut male urat? TH. sentio.
GN. id ut ne fiat haec res solast remedio:
440ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam
continuo; siquando illa dicet “Phaedriam
intro mittamu’ comissatum,” Pamphilam
cantatum provocemu’; si laudabit haec
illiu’ formam, tŭ hŭiu’ contra. denique
445par pro pari referto quod eam mordeat.
TH. siquidem me amaret, tŭm ĭstuc prodesset, Gnatho.
GN. quando illud quod tu das exspectat atque amat,
iamdudum tĕ amat, iamdudum illi facile fit
quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit
450fructum nequando iratu’ tu alio conferas.
TH. bene dixti, ac mihi ĭstuc non in mentem venerat.
GN. ridiculum; non enĭm cogitaras. ceterum
idem hŏc tute meliu’ quanto invenisses, Thraso!
ii Thais Thraso Gnatho Parmeno Pythias
TH. Audire vocem visa sum modo militis.
455atque eccum. salve, mi Thraso. THR. o Thais mea,
me͡um savium, quid agitur? ecquid nos amas
de fidicina istac? PA. quam venuste! quod dedit
principium adveniens! TH. plurimum merito tuo.
GN. eamus ergo ad cenam. quid stas? PA. em alterum: