Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/151

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. ii
EVNVCHVS

 460ex homine hunc natum dicas? TH. ubi vis, non moror.
PA. adibo atque adsimulabo quasi nunc exeam.
ituran, Thais, quopiam es? TH. ehĕm Parmeno:
bene fecisti; hodie itura . . PA. quo? TH. quid, hŭnc non vides?
PA. video et me taedet. ubi vis, dona adsunt tibi
 465a Phaedria. THR. quid stamu’? quor non imus hinc?
PA. quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,
dare huic quae volumu’, convenire et conloqui.
THR. perpulchra credo dona aut nostri similia.
PA. res indicabit. heus iubete istos foras
 470exire, quos iussi, ocius. procede tu huc:
ex Aethiopiast usque haec. THR. hic sunt tres minae.
GN. vix. PA. ubi tu es, Dore? accede huc. em eunuchum tibi,
quam liberali facie, quam aetate integra!
TH. ita me dĭ ament, honestust. PA. quid tŭ ais, Gnatho?
 475numquid habes quod contemnas? quid tu autem, Thraso?
tacent: sati’ laudant. fac periclum in litteris,
fac in palaestra, in musicis: quae liberum
scire aequomst adulescentem, sollertem dabo.
THR. ego illum eunuchum, si opu’ siet, vel sobrius . .
 480PA. atque haec qui misit non sibi soli postulat
te vivere et suă causa excludi ceteros,
neque pugnas narrat neque cicatrices suas
ostentat neque tibi obstat, quod quidam facit;
verum ubi molestum non erit, ubi tu voles,
 485ubi tempu’ tibi erit, sat habet si tum recipitur.