Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/153

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. iii
EVNVCHVS

ita me ab ea astute video labĕfactarier,
 510iam tum quom primum iussit me ad se accersier.
roget quis “quid [rei] tibi cum illa?” ne noram quidem.
ubi veni, causam ut ibi manerem repperit:
a͡it rem divinam fecisse [se] et rem seriam
velle agere mecum. iam tŭm erat suspicio
 515dolo malo haec fieri omnia. ipsa accumbere
mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.
ubi friget, huc evasit, quam pridem pater
mihi ĕt mater mortui essent. dico, iamdiu.
rus Sunii ecquod habeam et quam longe a mari.
 520credo e͡i placere hoc: sperat se a me avellere.
postremo, ecqua inde parva periisset soror;
ecquis cŭm ea una; quid habuisset quom perit;
ecquis eam posset noscere. haec quor quaeritet?
nisi si illa forte quae olim periit parvola
 525sorŏr, hanc sĕ ĭntendit esse, ut est audacia.
verum ea si vivit annos natast sedecim,
non maior: Thai’ quăm ego sum maiusculast.
misit porro orare ut venirem serio.
aut dicat quid volt aut molesta ne siet:
 530non hercle veniam tertio. heus heus, ecquis hic?
ego sum Chremes. PY. o capitulum lepidissimum!
CH. dico ego mi insidias fieri? PY. Thais maxumo
te orabat opere ut cras redires. CH. rus eo.