Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/152

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. ii
P. TERENTI AFRI

THR. adparet servom hunc esse domini pauperis
miserique. GN. nam hercle nemo posset, sat scio,
quĭ haberet qui pararet alium, hunc perpeti.
PA. tacĕ tu, quem te ego ĕsse infra infimos omnis puto
 490homines; nam qui huic animum adsentari induxeris,
e flamma petere te cibum posse arbitror.
THR. iamne imus? TH. hos prius intro ducam et quae volo
simul imperabo: poste continuo exeo.
THR. ego hĭnc abeo: tŭ ĭstanc opperire. PA. haud convenit
 495una ire cŭm amica imperatorem in via.
THR. quid tibi ego multa dicam? domini similis es.
GN. hahahae. THR. quid rides? GN. istuc quod dixti modo;
et ĭllud de Rhodio dictum quom in mentem venit.
sed Thais exit. THR. abĭ prae, curre, ut sint domi
 500parata. GN. fiat.—TH. diligenter, Pythias,
fac cures, si Chremes hoc forte advenerit,
ut ores primum ut maneat; si id non commodumst,
ut redeat; si id non poterit, ad me adducito.
PY. ita faciam. TH. quid? quid aliud volui dicere?
 505ehĕm curate istam diligenter virginem:
domi ădsiti’ facite. THR. eamu’. TH. vos me sequimini.

 iii Chremes Pythias

CH. Profecto quanto mage magisque cogito,
nimirum dabit haec Thai’ mihi magnum malum: