PH. quicum? DO. cum Parmenone. PH. norasne e͡um prius?
DO. non. [nec quis esset umquam audieram dicier.]
700PH. unde igitur fratrem me͡um esse scibas? DO. Parmeno
dicebat e͡um essĕ. is dedit mi hanc. PH. occidi.
DO. me͡am ipse induit: post una ambo abierunt foras.
PY. iam sati’ credi’ sobriam esse me et nil mentitam tibi?
iam sati’ certumst virginem vitiatam esse? PH. age nunc, belua,
705credis huic quod dicat? PY. quid ĭsti credam? res ipsa indicat.
PH. concede istuc paullulum: audin? etiam [nunc] paullulum: sat est.
dic dum hoc rursum: Chaerea tu͡am vestem detraxit tibi?
DO. factum. PH. et east indutu’? DO. factum. PH. et pro te huc deductust? DO. ita.
PH. Iuppiter magne, o scelestum atque audacem hominem! PY. vae mihi:
710etiam [nunc] non credes indignis nos esse inrisas modis?
PH. mirum ni tu credas quod ĭste dicat. quid agam nescio.
heus negato rursum. possumne ego hodie ex te exsculpere
verum? vidistine fratrem Chaeream? DO. non. PH. non potest
sine malo fateri, video: sequere hac. modo ait modo negat.
715ora me. DO. obsecro te vero, Phaedria. PH. ĭ ĭntro nunciam.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/163
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
IV. iv
EVNVCHVS