DO. oiei. PH. alio pacto honeste quomodo hĭnc abeam nescio.
actumst, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.—
PY. Parmenoni’ tam scio esse hanc tech‹i›nam quam me vivere.
DOR. sic est. PY. inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.
720sed nunc quid faciundum censes, Dorias? DOR. dĕ ĭstac rogas
virgine? PY. ita, utrum taceam an praedicemne? DOR. tu pol, si sapis,
quod scis nescis neque de eunucho neque de vitio virginis.
hac re et te omni turba evolves et ĭlli gratum feceris.
id modo dic, abisse Dorum. PY. ita faciam. DOR. sed videon Chremen?
725Thai’ iam aderit. PY. quid ita? DOR. quia, quom inde abeo, iam tum occeperat
turba inter eos. PY. tu aufer aurum hoc. ego scibo ex hoc quid siet.
vChremes Pythias
CH. Attat data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi.
at dum accubabam quam videbar mi esse pulchre sobrius!
postquam surrexi neque pes neque mens sati’ suom officium facit.