mature, ut quom cognorit perpetuo oderit.
quae dum foris sunt nil videtur mundius,
935nec mage compositum quicquam nec magis elegans
quae cŭm amatore quom cenant ligurriunt.
harum videre inluviem sordes inopiam,
quam inhonestae solae sint domi atque avidae cibi,
quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent,
940nosse omnia haec salus est adulescentulis.
PY. ego pol te prŏ ĭstis dictis et factis, scelus,
ulciscar, ut ne inpune in nos inluseris.
pro deum fidĕm, facinu’ foedum! ŏ ĭnfelicem adulescentulum!
o scelestum Parmenonem, qui istum huc adduxit! PA. quid est?
945PY. miseret me: itaque ut ne viderem, misera huc ecfugi foras.
quae futura exempla dicunt in ĭllum indigna! PA. o Iuppiter,
quaĕ ĭllaec turbast? numnam ego perii? adibo. quid ĭstuc, Pythias?
quid ais? in quĕm ĕxempla fient? PY. rogitas, audacissime?
perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adulescentulum,
950dum studes dare verba nobis. PA. quid ita? aut quid factumst? cedo.
PY. dicam: virginem istam, Thaidi hodie quae dono datast,
scis eam hinc civem esse? et fratrĕm ei(u)s [esse] adprime nobilem?
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/176
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
V. iv
P. TERENTI AFRI