PA. nescio. PY. atqui sic inventast: eam istic vitiavit miser.
ille ubi id rescivit factum frater violentissimus
955PA. quidnam fecit? PY. conligavit primum eum miseris modis.
955ªPA. hem
conligavit? PY. atque quidem orante ut ne id faceret Thaide.
PA. quid ais? PY. nunc minatur porro sese id quod moechis solet:
quod ego numquam vidi fieri neque velim. PA. quă aŭdacia
tantum facinus audet? PY. quid ita “tantum”? PA. an non tibi hŏc maxumumst?
960quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia
prendi quemquam? PY. nescio. PA. at ne hoc nesciatis, Pythias:
dico edico vobis nostrum esse illum erilem filium. PY. hem
obsecro, an is est? PA. nequam in illum Thai’ vim fieri sinat!
atque adeo autem quor non egomet intro eo? PY. vidĕ, Parmeno,
965quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant
quidquid factumst ex tĕ ĕsse ortum. PA. quid igitur faciam miser?
quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.
dicam huic an non? ei dicam hercle; etsi mihi magnum malum
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/177
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
V. iv
EVNVCHVS