Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/189

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


Prologvs

Postquam poeta vetu’ poetam non potest
retrahere a studio et transdere hominem in otium,
maledictis deterrere ne scribat parat;
qui ita dictitat, quas ante hic fecit fabulas
 5tenui esse oratione et scriptura levi:
quia nusquam insanum scripsit adulescentulum
cervam videre fugere et sectari canes
et eam plorare, orare ut subveniat sibi.
quod si intellegeret, quom stetit olim nova,
 10actoris opera mage stetisse quam sua,
minu’ multo audacter quam nunc laedit laederet
 11ª[et mage placerent quas fecisset fabulas].
nunc siquis est qui hoc dicat aut sic cogitet:
“vetu’ si poeta non lacessisset prior,
nullum invenire prologum po[tui]sset novos
 15quem diceret, nisi haberet cui male diceret,”
is sibi responsum hoc habeat, in medio omnibus
palmam esse positam qui artem tractent musicam.
ille ad famem hunc a studio studuit reicere:
hic respondere voluit, non lacessere.
 20benedictis si certasset, audisset bene:
quod ab ĭllo adlatumst, sibi ĕsse rellatum putet.
de ĭllo iam finem faciam dicundi mihi,
peccandi quom ipse de se finem non facit.