Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/192

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
PHORMIO

sed quid tu es tristis? GE. egone? nescis quŏ ĭn metu et
quanto in periclo simu’! DA. quid ĭstuc est? GE. scies,
modo ut tacere possis. DA. abĭ sis, insciens:
 60quoi(u)s tu fidem in pecunia perspexeris,
verere verba e͡i credere, ubi quid mihi lucrist
te fallere? GE. ergo ausculta. DA. hanc operam tibi dico.
GE. seni’ nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem
nostin? DA. quidni? GE. quid? eiu’ gnatum Phaedriam?
 65DA. tam quam te. GE. evenit senibus ambobus simul
iter illi in Lemnum ut esset, nostro in Ciliciam
ad hospitem antiquom. is senem per epistulas
pellexit modo non montis auri pollicens.
DA. quoi tanta erat res et supererat? GE. desinas:
 70sic est ingenium. DA. oh regem mĕ ĕsse oportuit!
GE. abeuntes ambo hic tum senes me filiis
relinquont quasi magistrum. DA. o Geta, provinciam
cepisti duram. GE. mi usu venit, hoc scio:
memini relinqui me deo irato meo.
 75coepi advorsari primo: quid verbis opust?
seni fideli’ dum sum scapulas perdidi.
DA. venere in mentem mi istaec: “namque inscitiast
advorsu’ stimulum calces.” GE. coepi îs omnia
facere, obsequi quae vellent. DA. scisti uti foro.
 80GE. noster mali nil quicquam primo; hic Phaedria