Actvs I
iDavos
35Amicu’ summu’ meus et popularis Geta
heri ad me venit. erat e͡i de ratiuncula
iampridem apud me relicuom pauxillulum
nummorum: id ut conficerem. confeci: adfero.
năm erilem filium eiu’ duxisse audio
40uxorem: e͡i credo munus hoc conraditur.
quăm inique comparatumst, î qui minus habent
ut semper aliquid addant ditioribus!
quod ĭlle unciatim vix de demenso suo
suom defrudans genium conpersit miser,
45id ĭlla univorsum abripiet, haud existumans
quanto labore partum. porro autem Geta
ferietur alio munere ubi era pepererit;
porro autem alio ubi erit puero natalis dies;
ubi initiabunt. omne hoc mater auferet:
50puĕr causa erit mittundi. sed videon Getam?
iiGeta Davos
GE. Siquis me quaeret rufu’ . . DA. praestost, desine. GE. oh
at ego obviam conabar tibi, Dave. DA. accipe, em:
lectumst; conveniet numeru’ quantum debui.
GE. amo te et non neglexisse habeo gratiam.
55DA. praesertim ut nunc sunt mores: adeo res redît:
siquis quid reddit magna habendast gratia.