Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/203

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. i
P. TERENTI AFRI

officium liberali’: postquam ad iudices
ventumst, non potuit cogitata proloqui;
ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.
 285GE. laudo hunc, sed cesso adire quam primum senem?
ere, salve: salvom te advenisse gaudeo. DE. oh
bone custos, salve, columen vero familiae,
quoi commendavi filium hinc abiens meum.
GE. iamdudum te omnis nos accusare audio
 290inmerito et mĕ ŏmnium horunc inmeritissimo.
nam quid mĕ in hac re facere voluisti tibi?
servom hominem causam orare leges non sinunt
neque testimoni dictiost. DE. mitto omnia;
dŏ ĭstuc “inprudens timuit adulescens”; sino
 295“tu servo’s”; verum si cognata est maxume,
non fu͡it necessum habere; sed ĭd quod lex iubet,
dotem dareti’, quaereret alium virum.
qua ratione inopem potiu’ ducebat domum?
GE. non ratio, verum argentum deerat. DE. sumeret
 300alicunde. GE. alicunde? nil est dictu facilius.
DE. postremo si nullo alio pacto, fenore.
GE. hui dixti pulchre! siquidem quisquam crederet
te vivo. DE. non, non sic futurumst: non potest.
egon illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?
 305nil suave meritumst. hominem conmonstrarier
mihi ĭstum volo aut ubi habitet demonstrarier.
GE. nemp’ Phormionem? DE. istum patronum mulieris.
GE. iam faxo hic aderit. DE. Antipho ubi nunc est? GE. foris.