DE. abĭ, Phaedria, e͡um require atque huc adduce. PH. eo:
310recta via quidem—illuc. GE. nempe ad Pamphilam.
DE. ego de͡os Penatis hinc salutatum domum
devortar; inde ibo ad forum atque aliquos mihi
amicos advocabo ad hanc rem qui adsient,
ut ne inparatu’ sim si veniat Phormio
iiPhormio Geta
315PH. Itane patris ais adventum veritum hinc abiisse? GE. admodum.
PH. Phanium relictam solam? GE. sic. PH. et iratum senem?
GE. oppido. PH. ad te summa solum, Phormio, rerum redit:
tute hoc intristi: tibĭ omnest exedendum: accingere.
GE. obsecro te. PH. si rogabit . . GE. in te spes est. PH. eccere
320quid si reddet? GE. tŭ ĭnpulisti. PH. sic opinor. GE. subveni.
PH. cedo senem: iam instructa sunt mi in corde consilia omnia.
GE. quid ages? PH. quid vis nisi uti maneat Phanium atque ex crimine hoc
Antiphonem eripiam atque in mĕ ŏmnem iram derivem senis?
GE. o vir forti’s atque amicus. verum hoc saepe, Phormio,
325vereor, nĕ ĭstaec fortitudo in nervom erumpat denique. PH. ah