Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/208

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. iii
PHORMIO

at si talentum rem reliquisset decem,
DE. di tibi malefaciant! PH. primus esses memoriter
 395progeniem vostram usque ab avo atque atavo proferens.
DE. ita ŭt dicis. ego tum quom advenissem qui mihi
cognata ea esset dicerem: itidem tu face.
cedo quĭ ĕst cognata? GE. eu noster, recte. heus tu, cave.
PH. dilucide expedivi quibu’ me oportuit
 400iudicibu’: tŭm ĭd si falsum fuerat, filius
quor non refellit? DE. filium narras mihi?
quoi(u)s de stultitia dici ut dignumst non potest.
PH. at tu qui sapiens es magistratus adi
iudicium de e͡adem causa iterum ut reddant tibi,
 405quandoquidem solu’ regnas et soli licet
hic de e͡adem causa bis iudicium adipiscier.
DE. etsi mihi facta iniuriast, verum tamen
potius quam litis secter aut quam te audiam,
itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet
 410dotis dare, abduce hanc, minas quinque accipe.
PH. hahahae, homŏ suavi’. DE. quid ĕst? nŭm iniquom postulo?
an ne hoc quidem ego adipiscar quod ius publicumst?
PH. ităn tandem, quaeso, itidem ut meretricem ubi abusu’ sis,
mercedem dare lex iubet ei atque amittere?
 415an, ŭt nequid turpe civis in se admitteret
propter egestatem, proxumo iussast dari,
ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas.
DE. ita, proxumo quidem; at nos unde? aut quăm ŏb rem? PH. ohe