Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/209

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. iii
P. TERENTI AFRI

“actum” aiunt “nĕ agas”. DE. non agam? immo haud desinam
 420donec perfecero hoc. PH. ineptis. DE. sine modo.
PH. postremo tecum nil re͡i nobis, Demipho, est:
tuos est damnatu’ gnatu’, non tu; nam tua
praeterierat iam ducendi aetas. DE. omnia haec
illum putato quae ego nunc dico dicere;
 425aut quidĕm cŭm ŭxore hac ipsum prohibebo domo.
GE.(iratus est.) PH. tu tĕ idem melius feceris.
DE. itan es paratu’ facere me advorsum omnia,
infelix? PH.(metuit hic nos, tam etsi sedulo
dissimulat.) GE.(bene habent tibi principia.) PH. quin quod est
 430ferundum fers? tu͡is dignum factis feceris,
ut amici inter nos simus? DE. egŏn tuam expetam
amicitiam? aut te visum aut auditum velim?
PH. si concordabi’ cŭm ĭlla, habebi’ quae tuam
senĕctutem oblectet: respice aetatem tuam.
 435DE. tĕ ŏblectet, tibi habe. PH. minue vero iram. DE. hoc age:
sati’ iam verborumst: nisi tu properas mulierem
abducere, ego ĭllam eiciam. dixi, Phormio.
PH. si tŭ ĭllam attigeri’ secu’ quam dignumst liberam
dicam tibi ĭnpingam grandem. dixi, Demipho.
 440siquid opu’ fuerit, heus, domo me. GE. intellego.

 ivDemipho Geta Hegio Cratinvs Crito

DE. Quanta me cura et sollicitudine adficit