Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/21

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. i
ANDRIA

qui scire posses aut ingenium noscere,
dum aetas metus magister prohibebant? SO. itast.)
 55SI. quod plerique omnes faciunt adulescentuli,
ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos
alere aut canes ad venandum aut ad philosophos,
horum ille nil egregie praeter cetera
studebat et tamen omnia haec mediocriter.
 60gaudebam. SO. non iniuria; nam id arbitror
adprime in vita esse utile, ut nequid nimis.
SI. sic vita erat: facile omnis perferre ac pati;
cum quibus erat quomque una îs sese dedere,
e͡orum obsequi studiis, adversus nemini,
 65numquam praeponens se illis; ita ŭt facillume
sine ĭnvidia laudem invenias et amicos pares.
SO. sapienter vitam instituit; namque hoc tempore
obsequium amicos, veritas odium parit.
SI. interea mulier quaedam abhinc triennium
 70ex Andro commigravit huc viciniae,
inopia et cognatorum neglegentia
coacta, egregia forma atque aetate integra.
SO. ei, vereor nequid Andria adportet mali!
SI. primo haec pudice vitam parce ac duriter
 75agebat, lana ac tela victum quaeritans;
sed postquam amans accessit pretium pollicens
unus et item alter, ita ut ingeniumst omnium
hominum ab labore proclive ad lubidinem,
accepit condicionem, de(h)inc quaestum occipit.
 80qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium
perduxere illuc, secum ut una esset, meum.
egomet continuo mecum “certe captus est: