habet”. observabam mane illorum servolos
venientis aut abeuntis: rogitabam “heus puer,
85dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?” nam Andriae
illi id erat nomen. SO. teneo. SI. Phaedrum aut Cliniam
dicebant aut Niceratum; †nam î tres tum simul†
amabant. “eho quid Pamphilus?” “quid? symbolam
dedit, cenavit.” gaudebam. item alio die
90quaerebam: comperibam nil ad Pamphilum
quicquam attinere. enĭmvero spectatum satis
putabam et magnum exemplum continentiae;
nam qui cum ingeniis conflictatur ei(u)s modi
neque commovetur animus in ea re tamen,
95sciăs posse habere iam ipsum su͡ae vitae modum.
quom id mihi placebat tum uno ore omnes omnia
bona dicere et laudare fortunas meas,
qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.
quid verbis opus est? hac fama inpulsus Chremes
100ultro ad me venit, unicam gnatam suam
cum dote summa filio uxorem ut daret.
placuit: despondi. hic nuptiis dictust dies.
SO. quid obstat quor non verae fiant? SI. audies.
ferme in diebu’ paucis quibus haec acta sunt
105Chrysis vicina haec moritur. SO. o factum bene!
beasti; e͡i metui a Chryside. SI. ibi tum filius
cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;
curabat una funu’; tristis interim,
nonnumquam conlacrumabat. placuit tum id mihi.
110sic cogitabam “hic parvae consuetudinis
causa huiu’ mortem tam fert familiariter:
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/22
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
I. i
P. TERENTI AFRI